monumenta.ch > Plinius > sectio 69

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 36, 69
{XIV} inde cum navalibus incommodum Maximus quidam praefectus Aegypti transtulit in forum, reciso cacumine, dum vult fastigium addere auratum, quod postea omisit. et alii duo sunt Alexandreae ad portum in Caesaris templo, quos excidit Mesphres rex, quadragenum binum cubitorum. Super omnia accessit difficultas mari Romam devehendi, spectatis admodum navibus.